라틴어 문장 검색

Siquis objiciat quod corpora omnia, quae apud nos sunt, hac lege gravitare deberent in se mutuò, cùm tamen ejusmodi gravitas neutiquam sentiatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 31:7)
Aeris & ascendentium vaporum tremore fit ut radii facile de angusto pupilli spatio per vices detorqueantur, de latiore autem vitri objectivi apertura neutiquam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:19)
Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 194)
Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave, Donec iam in ipsis nuptiis, postquam vicet Paratas, nec moram ullam quin ducat dari, Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem, Si adesset, credo ibi eius commiseresceret.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 275)
Nam de reducenda, id vero neutiquam honestum esse arbitror;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 341)
nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam more est plurimorum (ut de his, a quibus magna hoc pars aetatis , taceam) declamitare schola et tantum laboris rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges Quod non eo diro, quasi sit dicendi exercitatio, sed quia non una sit eius specie consenescendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 262:1)
qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:5)
Declamitauerat FVSCVS ARELLIVS controuersiam de illa quae postquam ter mortuos pepererat somniasse se dixit, ut in luco pareret.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 4:4)
solent enim scolastici declamitare:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 14:6)
illud eximium consilii animique specimen et neutiquam volgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 296:1)
cum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam vinceret, dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere adversus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque, quorum omnis in impetu vis esset, parva eadem languesceret mora.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 119:2)
Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 133:1)
voltus neutiquam huius placet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 415)
Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION