라틴어 문장 검색

solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:7)
Illius enim deus nihil habens nec sui nec alieni negotii non potest hominibus divinationem inpertire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 57:5)
illius enim deus nihil habens nec sui nec alieni negoti non potest hominibus divinationem impertire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 57:5)
quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 12:8)
nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, tantum infelicem nimium dilexit amicum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:6)
Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:5)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
Nihil est nec miserius nec stultius quam praetimere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:8)
ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec dementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 189:1)
postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 7:8)
Lacerabant regias vestes ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 5:1)
nihil neque meum est neque cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:1)
nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 261:3)
Isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:2)
sin autem quippiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum ut intellegeres nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION