라틴어 문장 검색

nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:4)
" quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ;
(세네카, 행복론, Liber V 112:2)
Post cuius mortem, fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis VII, quibus conpletis statuerunt ob nimietatem laboris, huius structuram ecclesiae funditus relinquere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata, in aliam ecclesiam, quae esset perfecta ac dedicata, transferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:13)
quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.5)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
continuo pro imbre amor advenit [in cor meum], is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 236)
igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장5)
habent enim, uti aquae calidae sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION