라틴어 문장 검색

tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:1)
Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:1)
Post cuius mortem, fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis VII, quibus conpletis statuerunt ob nimietatem laboris, huius structuram ecclesiae funditus relinquere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata, in aliam ecclesiam, quae esset perfecta ac dedicata, transferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:13)
quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.5)
his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 35:1)
his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia quae ab Roma renuntiarent, venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION