라틴어 문장 검색

Nimirum quod ipse tanquam princeps prudens et moderatus, secum reputabat rebus suis convenire ut, mora omissa, manifestum populo suo fieret sibi in animo esse ex norma legum suarum regnare, licet in ore gladii ingressus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:7)
Ad quam rem summae certe liberalitatis et decoris inter caetera eum movit grati et generosi animi sensus quidam quod praefatus dux is fuisset qui primum lapidem contra tyrannidem Richardi moverat, et revera pontem regi ad regnum super ruinas proprias straverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 21:2)
Neque tamen consilium eius erat, nec etiam caeterorum ex prudentioribus, qui huic machionationi favebant et vires subministrabant, ut idolum istud revera corona potiretur, sed illius periculo viam ad ruinam regis aperire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:12)
Sed non multo post, diverso rumore ingruente quod nimirum Edwardus ille Plantagenista e turri aufugisset, atque simul callidus iste sacerdos audiens illum tam charum vulgo fuisse, tantamque ob eius periculi depulsionem laetitiam conceptam, personam larvae suae mutavit, et in personam Plantagenistae tanquam magis idoneam transformavit, quippe qui in ore populi magis erat et sermonibus tum praecipue iactatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:4)
Hoc eo spectabat, partim ut rex illa quam apud populum subierat invidia exoneraretur de nece clandestina Edwardi, sed praecipue ut omnibus liquido detegerentur eorum quae in Hibernia acta sunt levitas et impostura, quodque revera Plantagenista quem colebant idolum et res fictitia tantummodo esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 7:2)
Primo igitur profectionem novam a Lincolnia in partes septentrionales instituit, quamvis revera hoc iter potius curiam quandam iudicialem itinerariam saperet quam alias.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:7)
9. Postquam cum legatis deliberasset, qui revera nihil novi ei retulerunt sed quae ipse prius secreto expectaverat (licet ab iis rem totam perdidicisse prae se ferret), parlamentum statim convocavit, et primo parlamenti die ordinibus simul ex more congregatis Britanniae caussam per cancellarium suum Mortonum, Cantuariae archiepiscopum, proposuit, qui in hunc modum locutus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 9:1)
16. "Quod vero attinet ad reliquas duas personas quas haec actio complectutur (regem nimirum Gallum et ducem Britanniae), celsitudo sua notum vobis facit eos esse principes quibus ex omnibus amicis suis et foederatis plurimum debet, cum alter manu sua protectrice a malitia tyranni eum conservasset, alter ei manum salutarem ad regnum suum obtinendum porrexisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 16:1)
Verum rex, tum ut decorum servaret erga regem Gallum, cui se devinctum profitebatur, tum quod revera belli potius ostentandi quam gerendi erat cupidus, iterum solennes legatos ad regem Gallum misit, qui ei intimarent decretum ordinum et verbis dulcissimis intercessionem suam prius factam renovarent:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:5)
Attamen caussa quae in statuto ipso inserta est (nimirum quod qui in vitam consiliariorum conspirat, merito censeri possit oblique et mediate ipsius regis mortem moliri) aeque omnibus subditis ac aulicis communis est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:7)
Ordinatum est enim ut fines quos vocant (quod genus est transactionis cuiusdem solennis) revera finales essent ad iura non partium tantum, sed aliorum omnium, extinguenda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:3)
Etenim opinione fere generali virorum maximi circa res bellicas iudicii (etsi pauci quidam aliter senserint, quum revera casuum distinctionem haec quaestio subire possit) robur praecipuum exercitus alicuius in peditatu maxime consistit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:20)
praecipuo vero quod (nostro quidem iudicio) hoc ipsum optimis historiae scriptoribus desit, quod scilicet non satis crebro summarie referant leges maxime memorabiles, quae temporibus de quibus scripserint perlatae sunt, cum sint leges revera acta pacis principalia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:6)
Sed dominus Ravenstonnus, vir magnae apud Maximilianum auctoritatis, qui et ipse iuramentum abolitionis simul cum domino suo sumpserat, sed revera privata motus ambitione (atque, uti credebatur, incitatus et corruptus a Gallis) imperatorem et Maximilianum dominum suum deseruit, seque partibus populi ducem et caput praebuit, oppidaque Hyprarum et Slusiae cum castellis occupavit, statimque ad dominum Cardesium, Picardiae sub rege Gallo praesidem, misit ad auxilia ab eo petenda, atque insuper postulans ut ipse Cordesius regis sui nomine unitorum oppidorum protector esse et armis reliqua subigere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:6)
Dum illa obsidio duraret, rex Angliae sub praetextu praesidii finium suorum iuxta Caletum, sed revera minime volens ut Maximilianus contemptui exponeretur et propterea matrimonio Britanniae decideret, baronem Morleium cum mille militibus ad dominus Daubeneium Caleti praefectum misit cum mandatis secretis ut Maximiliano auxiliarentur et obsidione Diximeum eximerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION