라틴어 문장 검색

Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui:
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:1)
Dum sic mecum fustem quatiens benignus iocatur comes, iam domus eorum extremam loricam perveneramus, et ecce de quodam ramo procerae cupressus induta laqueum anus illa pendebat;
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:12)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor;
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:4)
ille vero etiam quotiens in alterum latus praeponderans declinarat sarcina, cum deberet potius gravantis ruinae fustes demere et levata paulisper pressura sanare me, vel certe in alterum latus translatis peraequare, contra, lapidibus additis insuper, sic iniquitati ponderis medebatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:7)
ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:2)
nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar;
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:2)
ceterum plagis non magnopere commovebar, quippe consuetus ex forma concidi fustibus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:3)
Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:1)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
hic lanceam, ille venabulum, alius gerebat spicula, fustem alius, sed et saxa, quae I salebrosa semita largiter subministrabat;
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:7)
nosque pellunt crebris tundentes fustibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:8)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
atque ut illis saepicule et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine tandem patefaciunt aditum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:7)
nam telum transvectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisus violentia defixum rigore librato suspenderat corpus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:7)
Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION