라틴어 문장 검색

Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 9:1)
quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:9)
Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:8)
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit levique patens in pectore vulnus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 13:3)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Apud Virgilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta vocans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:1)
Munere sic nivea lanae, sic credere dignum est, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:2)
Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:4)
Dentibus hic niveis sectos Atlantide silva Imposuere orbes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:24)
Vimine clausa levi niveae custodia coctae, Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXV1)
Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit, Quisquis te niveam dicit habere togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIV1)
Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIII1)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, III4)

SEARCH

MENU NAVIGATION