라틴어 문장 검색

et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:15)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
Ideo autem facile mutatur, quod nullo firmamento nixum undique sui ad noxam patet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:2)
legitur tamen quod sint clavae cubito semis factae, eminentibus hinc et hinc acuminibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7303)
rapit arma manu nodisque gravatum robur duo dixit, sagittas et clavam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2201)
pede nixus et hasta deest 'ait'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7361)
sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque cursus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:5)
Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 31:2)
Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 65:7)
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 31:2)
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 65:7)
nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, qualis Caucasea decurrens arduus arce Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, cum se verticibus magni demisit Olympi et periturorum disiecit tela Gigantum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:10)
ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, ipse velim baculo pascere nixus oves;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 826)
non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1028)
occupat Alcides, adductaque clava trinodis ter quater adverso sedit in ore viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권326)

SEARCH

MENU NAVIGATION