라틴어 문장 검색

illa levi mitra canos incincta capillos Angebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat dividere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권447)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권91)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
ebrius incinctis philyra conviva capillis saltat et imprudens utitur arte meri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권208)
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura et promit quassas comminuitque faces, stant calices;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권307)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:1)
Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 72:6)
Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:2)
miraque res, subito media tenus exstitit alvo incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, Acis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:5)
laetos molire triumphos et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 83:2)
deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:9)
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:7)
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis immobilis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION