라틴어 문장 검색

sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque cursus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:5)
findor ut Arcadiae pecuaria rudere credas, iam liber et positis bicolor membrana capillis inque manus chartae nodosaque venit harundo;
(페르시우스, 풍자, satire 39)
tollere nodosam nescit medicina podagram, nec formidatis auxiliatur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 39)
non impia Procne filiave Aeëtae voce movenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris, nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et caecae crimina falsa tulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 161)
non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1028)
occupat Alcides, adductaque clava trinodis ter quater adverso sedit in ore viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권326)
ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis conditaque in pharetra tela minora sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권212)
excipit hospitio iuvenem Philyreius heros, et causam adventus hic rogat, ille docet, respicit interea clavam spoliumque leonis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권240)
rura sequi iaculisque feras agitare solebat nodosasque cava tendere valle plagas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권74)
Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:9)
vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:10)
Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:2)
Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis (nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus), "quandoquidem coepi, superentur flumina!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:9)
dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:11)
nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION