라틴어 문장 검색

si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum milia cur numero Deitas contenta gemello est?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 131)
ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta nonnisi eadem vi possideantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 209:2)
Nonnisi de nostris sacramentis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 13:1)
Sed ipse professionis suae non inmemor, dum opimo esset uallatus exercitu, nonnisi uirgam tantum habere in manu uoluit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.8)
sicque fiebat, ut dominica paschae dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:4)
quod uos non facitis, qui nonnisi prima sabbati pascha celebratis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:10)
Omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam et omnes ex eis filii dei nonnisi per Christum fieri possunt.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:8)
Unde septuaginta Interpretes cum ei legem transferrent, arcanum divinae generationis prudenti, ut videri dicunt, consilio penitus tacuerunt, ne si id quoque apud Hebraeos praedicari audiret, duplicem divinitatem esse deprehenderet, quod antea tantum unius Dei cultor exstiterat, ne propter Platonicum dogma ab unitate deitatis deviaverat, licet ibi plures distingui personas audierit, unius tamen deitatis singularitate servata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:21)
atque in libris quidem iuridicialibus et sacris quos Ziegel perquisivit nominativi formae nonnisi hi et hae adhiberi solent, in dativo et ablativo casu nonnisi his et eis admittuntur, ita tamen ut certa ratione distinguantur, eis raro neque ante relativum pronomen ponatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말388)
G. H. Pertz in editione principe codicem, apographum sane, sed unicum, fere ad litteram secutus, nonnisi perpauca emendavit neque nos multo plura correximus, cum nonnulla, quorum veram lectionem nonnisi annotare licuit, iam ab ipso annalista depravata videantur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION