라틴어 문장 검색

"Ergo illi amoris obviabitur regulae, quae dicit, amorem non esse propalandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:2)
Quo in probitatis norma solide confirmato et qualibet curialitatis decorato virtute, alia quaedam domina ipsum ad suum instanter invitat amorem, cuius et ipse miles fuit obediens penitus voluntati, prioris scilicet dominae largitatis oblitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 19:4)
Nunc ad amoris regulas accedamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:1)
Regulas autem amoris sub multa tibi conabor ostendere brevitate, quas ipse rex amoris ore proprio dicitur protulisse et eas scriptas cunctis amantibus direxisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:2)
"Haec est [enim] chartula, in qua regulae scribuntur amoris, quas ipse amoris rex ore proprio amatoribus edidit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:25)
Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:26)
Postmodum vero regulas quae in charta reperiuntur adscriptae conspexit, et eas iuxta superioris responsi tenorem cunctis amatoribus divulgavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:33)
Sunt autem regulae tales:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:34)
Has autem regulas, ut dixi, secum Brito praefatus adduxit et ex parte regis amoris illi dominae, pro cuius amore tantas fuerat passus angustias cum ipso repraesentavit accipitre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:1)
Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas iniunxit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:2)
Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:4)
periurium quoque provenit inde, quia saepe in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta, sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:4)
Et haec non reperitur regula fallax sed omni exceptione carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:7)
Invida quoque mulier omnis generali regula invenitur, quia semper mulier in alterius feminae pulchritudine zelo consumitur et rerum felicitate privatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:1)
Cunctis enim per mundum constat hominibus et est quasi generalis regula omnibus firmum detractionis verba detractoris tantum laedere famam et eius opinionem gravare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION