라틴어 문장 검색

procul auxiliantia gentes aera crepant frustraque timent, at Thessala victrix ridet anhelantes audito carmine bigas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권264)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)
Seiugas vero Iovi, quadrigas Soli, bigas Lunae sanxerunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:6)
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 221:1)
sed uti numero etiam non animis modo valeatis, singuli vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 572:4)
item pontifices ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 555:1)
carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 131:3)
bigis it turnus quotiens utimur nominibus tantum pluralis numeri et unum volumus significare, ita dicimus 'unas bigas, unas quadrigas, unas scalas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1645)
bigis secundum artem modo dixit, quae exigit, ut quae de pluribus constant plurali tantum numero dicamus, ut bigas, quadrigas, mappas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2723)

SEARCH

MENU NAVIGATION