라틴어 문장 검색

Mi frater, aue, fruor arte medendi, Et comes et medicus sum tibi.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:4)
Amplexatur aues ulnis uictoria letis, Pro titulo penam transfuga sumat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:6)
Frater, aue.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:3)
Scelus hoc ista loquetur auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:11)
Scelus hoc ista loquetur auis?
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:15)
"cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?"
(아풀레이우스, 변명 25:7)
"cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?"
(아풀레이우스, 변명 25:9)
igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori.
(아풀레이우스, 변명 25:12)
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
(아풀레이우스, 변명 65:5)
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
sed puerorum auus inuitam eam conciliare studebat in ceterum filio suo Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat;
(아풀레이우스, 변명 66:3)
quam condicionem cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
(아풀레이우스, 변명 66:5)
at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.
(아풀레이우스, 변명 67:8)
"nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio."
(아풀레이우스, 변명 68:1)
recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.- Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse.
(아풀레이우스, 변명 68:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION