라틴어 문장 검색

Nam si de divino intelligeretur secundum illam auctoritatem, meliusesset abstinere ab nuptu divino quam nubere in Christo, quod aperte falsumest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:3)
Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae servandam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:1)
et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit, concipit, parit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:3)
cuius socrus cum misceri sibi generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut ferebatur, per palatii pseudothyrum introducta, oblato pretioso reginae monili, id assecuta est, ut ad Honoratum, tum comitem Orienvis, formula missa letali, homo scelere nullo contactus, idem Clematius, nec hiscere nec loqui permissus, occideretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:2)
Ita autem quoad vixerint late palantur, ut alibi mulier nubat, in loco pariat alio, liberosque procul educat, nulla copia quiescendi permissa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 5:1)
Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus (si nupsissent) per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentis, iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere theatrales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 20:1)
paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant , cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 7:2)
Femina dum nubit furi, uicinia gaudet.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:1)
"cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?"
(아풀레이우스, 변명 25:7)
"cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?"
(아풀레이우스, 변명 25:9)
igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori.
(아풀레이우스, 변명 25:12)
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
(아풀레이우스, 변명 65:5)
at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.
(아풀레이우스, 변명 67:8)
"nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio."
(아풀레이우스, 변명 68:1)
recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.- Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse.
(아풀레이우스, 변명 68:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION