라틴어 문장 검색

bulbi, ficus etiam aridae sed magis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:1)
uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:4)
Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel Graecae nuces uel Abellanae;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 12:4)
cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:2)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:2)
- Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 1:3)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:3)
cachryos acetabulo, piperis granis XL;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 5:4)
et in quo est sulpuris P. #1108 I, lapidis quem pyriten uocant P. #1108 IIII, cumini acetabulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 17:2)
sesami fricti acetabulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 29:8)
fuliginis turis acetabulum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 30:3)
deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 2:5)
murti aridae contritae acetabulum miscent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION