라틴어 문장 검색

"Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:36)
mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:11)
non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:14)
temporibus Augusti Maioriani venit in medium charta comitatum, sed carens indice, versuum plena satiricorum mordacium, sane qui satis invectivaliter abusi nominum nuditate carpebant plurimum vitia, plus homines, inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, his maxime auctoribus quos notis certis auctor incertus exacerbaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 2:2)
Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et tempora;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION