라틴어 문장 검색

sed nulli eloquenti omnino concesserim ut qualicumque et quantacumque epistula sua affectum explicet, quem fecit in me tua, quod non possum ego, etiam si eum possit ita in animo meo videre sicut ego.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 1:5)
Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:20)
Ceteris enim ferme diebus qui perorandis causis oportuni sunt, hora omnino repperiri nulla potest, quin tuorum clientium negotia vel defendas in foro vel domi discas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 1:3)
Ea fit, cum aut forma corporis absentis describitur, aut omnino quae nulla est fingitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:3)
Velut in hac quaestione plerique, quod maxime veri simile est et quo omnes sese duce natura venimus, deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 2:1)
quorum si nemo verum vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:2)
Quae porro pietas ei debetur a quo nihil acceperis, aut quid omnino cuius nullum meritum sit ei deberi potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 116:3)
Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:3)
In iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne affligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam adhibere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:2)
Saepe etiam in eam partem ferebatur oratione, ut omnino disputaret nullam artem esse dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:1)
Neque enim illud verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res nulla esset omnino:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 96:1)
"Neque enim illud verbum temere consuetudo approbavisset, si ea res nulla esset omnino:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 96:1)
is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem de C. Clodi filio isque mihi qm a fratre litteras attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 17 2:7)
omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 2:4)
docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION