라틴어 문장 검색

Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
여러분이 이교인이었을 때에 말도 하지 못하는 우상들에게 이끌려 정신없이 휩쓸렸다는 것을 여러분은 알고 있습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 12장2)
Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
그러므로 여러분 안에 있는 현세적인 것들, 곧 불륜, 더러움, 욕정, 나쁜 욕망, 탐욕을 죽이십시오. 탐욕은 우상 숭배입니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장5)
ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero
사실 그곳 사람들이 우리에 관한 이야기를 전하고 있습니다. 우리가 여러분을 찾아갔을 때에 여러분이 우리를 어떻게 받아들였는지, 여러분이 어떻게 우상들을 버리고 하느님께 돌아서서 살아 계신 참하느님을 섬기게 되었는지, (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 1장9)
Filioli, custodite vos a simulacris!
자녀 여러분, 우상을 조심하십시오. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 5장21)
Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare,
이 재앙으로 죽임을 당하지 않은 나머지 사람들도 저희 손으로 만든 작품들을 단념하지 않았습니다. 오히려 마귀들을 숭배하고, 또 보지도 듣지도 걸어 다니지도 못하는, 금이나 은이나 구리나 돌이나 나무로 만든 우상들을 숭배하기를 그치지 않았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장20)
Hec mirata diu Fronesis multumque retractans Singula, que uisus pregustat, freta sororum Ducatu, summi regis conscendit in arcem Qua residet rex ipse poli, qui cuncta cohercet Legibus imperii, qui numine numina celi Constringit, cuius nutu celestia nutant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:1)
sunt dis inter se commercia, flectere tempta Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 313)
Cum iuvenem super astra Iovem natura locaret susciperetque novus regna vetusta deus, certavere suum venerari numina numen disparibusque modis par cecinere sophos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli1)
Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque nemo ausus est jurare per canem, nec appellare quemcumque Jovem, sed hoc tantummodo memoriae litterisque mandare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:10)
ideo et nullum ejus simulacrum cum diis aliis constitueretur finxit antiquitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:9)
cultum diligit incruentum, spernit funesta libamina, verbo propitiatur orantibus, quod solum ei cum homine est, suaque numinis similitudine delectatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:3)
" Absit, inquit, [Anmerkung] ut de ore Christiani sonet Jupiter omnipotens, et me Hercule, me Castor, et caetera magis portenta quam numina.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:10)
Nec deus effulsit magis aspectabilis olim, Dum Danaen flavo circum pretiosus amictu Ambiit, et, gratam suadente libidine formam, Depluit irriguo liquefactum numen in auro.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:7)
Nunc et recluso carcere lucidam Balaena spectat solis imaginem, Stellasque miratur natantes, Et tremulae simulacra lunae.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:8)
generosae a pectore flammae, Diraeque armorum effigies, simulacraque belli Tristia diffugiant:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION