라틴어 문장 검색

Manifestum est enim, quoad radios opticos, prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu medii et laterum, ita apparere simulachra magis diffusa aut magis contracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:4)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
corpora vero inaequalia per texturam simplicem, dare album;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:5)
corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:6)
corpora vero inaequalia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et confusam, dare nigrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:7)
tertio (quod caput rei est), quod sit summe inaequalis, atque accedens et auctus, et deinceps recedens et diminutus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:4)
unde calor solis, partim per vicissitudines diei et noctis, partim per successiones aestatis et hyemis, evadit miris modis inaequalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:7)
Quod si terra rotet, fieri fortasse potest ut ex inaequali rotatione (quatenus ad celeritatem sive incitationem) terrae et aquarum maris, sequatur compulsio violenta aquarum in cumulum sursum, quae sit fluxus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:8)
Quinetiam aiunt lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per hujusmodi perspicilla inaequalem admodum et tortuosam cerni:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:4)
Rursus numerosa nobilitas, quae plerunque minus potens est, statum prorsus depauperat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:17)
Quod etiam facit clerus numerosis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:9)
Nam unica divisio zelum utriusque partis adauget, verum numerosae athiesmum introducunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:32)
Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestivam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:8)
Eodem modo in nationibus ubi numerosior iusto est nobilitas, erit plebs vilis et ignava.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:5)
Rursus, colonia a numerosiore concilio (intelligo in regione, matre coloniae residente) non pendeat, nec ob contributiones exiguas multitudini nimiae subiiciatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION