라틴어 문장 검색

ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:2)
| Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, | utique homo negotians.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:18)
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:23)
Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.13)
fit a nostra parte quod pium est, vos deinceps facite quod videtur, illud sane velut Atticas 1 leges ita aeri 2 credite incisum, nos sub ope Christi numquam admissuros amoris terminum, cuius studuimus fundare principium, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:3)
"numquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 402:2)
Nunquam multi, cum his quae praedicabantur non crederent, ipsarum exhibitione rerum et magnitudine miraculorum credere sunt compulsi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:13)
Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:14)
Tu illum numquam ostendisti quanti penderes, Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1131)
Quae numquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:2)
Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet, nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 225)
Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 12:3)
credens sibi non esse aptum, propter sua pericula, quibus numquam cariturum responsis cognoverat, nisi Troianis Palladium reddidisset, transeunti per Calabriam Aeneae offerre conatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16611)
Nunquam commodius unquam herum audivi loqui, Nec quum male facerem crederem mihi impunius Licere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 2110)
Sed etsi in veritate cognoscerem amori vos alterius obligari, et crederem vos amori minus idonee copulari, si meis possem vos sermonibus a tali copula removere, nunquam ex hoc credo amoris me praecepta corrumpere sed eius fideliter parere mandatis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION