라틴어 문장 검색

Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:1)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 157:1)
id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 115:1)
in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii - inter eos Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 596:1)
Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone consulibus ducibus cum magna clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo proelio Romanorum XLV cum Paulo consule et senatoribus XC et consularibus aut praetoriis aut aediliciis xxx.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha12)
aedilicia largitio haec fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 22:1)
Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 148:2)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet, mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 244)
Ait enim nundinas Iovis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:2)
et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:2)
Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titus de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:1)
Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION