라틴어 문장 검색

Vix termino pacis hujus mediato, praedictae civitates regi Babyloniorum haec nuntia detulerunt, quod nisi in brevi eis subveniret, Francosque de regno Jerusalem ejiceret, se in manu regis illorum ex summa necessitate reddi debere, eo quod ultra Christianis resistere non possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:1)
Haec autem nuntia et consilia omnia Baldewinum regem latebant, et universos fideles qui in regno Jerusalem habitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:3)
Rex autem Baldewinus tam crudelia nuntia intelligens, non secure, non facile auribus immisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 127:2)
Ingressi autem, direxerunt nuntia imperatori Constantinopolitano, quatenus ejus gratia et dono in terra Bulgarorum, quae de ejus regno erat et potestate, necessaria vitae pretio mutuarent, sicque pacifice terram ejus pertransirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:1)
Audita hac infamia crudeli et devastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et civitatibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:5)
Engelradus autem miles quidam in Jerusalem repedans, muneribus magnis ab imperatore honoratus, bono nuntia reportavit, et amicitiam et fidem regi Baldewino imperatorem velle observare, et peregrinos non ultra offendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 96:1)
Audientes itaque haec nuntia tot supervenientium adversariorum, moverunt castra et omnem apparatum suum ad flumen Cobar, quod a partibus regni Babyloniae usque ad has partes alveo dirigitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:6)
(8) Item, somnia, ex quibus pronosticantur futura, ut dicit Macrobius, sive sint oracula sive intelligentiae sive prophetiae, sunt in nobis tripliciter, sicut dicit Aristoteles in II De somno et vigilia, scilicet per signum vel per causam vel per accidens;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:1)
et ipse accepit salubre mandatum, in hujusmodi sententiam resultante oraculo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:2)
ut mora exspectationis non esset, nisi donec audiretur oraculum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 2:7)
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:12)
sed magis frequentibus commonita oraculis prophetarum, ad Dominum Deum suum pio rediret affectu;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:6)
Habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel qui sacrum tabernaculum divino oraculo jussus est facere, ait Scriptura:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:5)
Et maxime qui coelesti fuerat imgressus oraculo, coeleste debuit, ut egrederetur, exspectare responsum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:6)
Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION