라틴어 문장 검색

Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:1)
manumisisti;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.26)
ille manumisso filiam iunxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.6)
Nec mirum, si vos collato pectore mixtos iunxit inabrupta Concordia longa catena, illa quidem nuptumque prior taedasque marito passa alio, sed te ceu virginitate iugatum visceribus totis animaque amplexa fovebat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam24)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicensima eorum qui manumitterentur tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 164:1)
vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 17:1)
Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 171:1)
scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 96:1)
aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 123:2)
ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 295:1)
senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent, eos Carteiam ad Oceanum deduci placere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 30:1)
eius honoris gratia feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio, quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS14)
hodie huic nuptum Megadoro dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 36)
postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION