라틴어 문장 검색

Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2139)
verum videto, me ubi voles nuptum dare, ne haec fama faciat repudiosas nuptias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 184)
an te ibi vis inter istas versarier prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, servolorum sordidulorum scorta diobolaria?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 264)
] non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2140)
hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2146)
Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2150)
atque id ne vos miremini, hominis servolos potare, amare atque ad cenam condicere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 151)
si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur, sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2110)
nisi expectare vis, ut eam sine dote frater nuptum conlocet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 35)
servolum huc mittam meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4136)

SEARCH

MENU NAVIGATION