라틴어 문장 검색

sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
indoluit genetrix, tum sic commota profatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:173)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)
sed malus interpres rerum metus omne trahebat augurium peiore via, truncataque membra nutricemque lupam Romae regnoque minari.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:88)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
pectore dum niveo miserum tenet anxia nutrix, inlicitos ignes iam fovet ipsa parens.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Polycaste et Perdicca3)
ut trepido genetrix invocet ore deos?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam5)
Nec tua mortalis meruit cunabula nutrix.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae44)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)
tum fervida natos talibus hortatur genetrix in proelia dictis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia6)
pius amnis inest et belua nutrix;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:41)
"o numen amicum" dux ait "et legum genetrix longeque regendo circumfusa polo consors ac dicta Tonantis, dic agedum, quae causa viae?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:60)
qualis purpureas praebebat candida vestes numinibus Latona suis, cum sacra redirent ad loca nutricis iam non errantia Deli, illa feros saltus et desolata relinquens Maenala lassato certis venatibus arcu, Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis extincto Pythone gerens;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:88)
Hesperio de limine surgit origo, sed nutrix Aurora tibi;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:70)
adclinis genetrix auro, circumflua gemmis in Tyrios enixa toros;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION