-
Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:3)
-
Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 3:1)
-
Neque de hoc merito conqueratur quispiam cum omnia ex gratia, non ex debito prodeant.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:20)
-
E contrario autem iudex se caussae mediae et nullatenus peroratae non ingerat, nec clienti occasionem praebeat ut advocatos suos vel probationes ad plenum non auditas conqueratur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:17)
-
GRATOS esse parum coram se rege ferarum Sunt duo conquesti nimis ursi, mutuo mesti.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:1)
-
Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장36)
-
Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:8)
-
Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:15)
-
Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:6)
-
Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:7)
-
Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent.
- (카이사르, 내란기, 3권 46:4)
-
Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.
- (카이사르, 내란기, 3권 48:4)
-
Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur.
- (카이사르, 내란기, 3권 112:13)
-
quaenam membra sui virtus divisa domandis obiectet vitiis;
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:46)
-
sic, qui vecturus longinqua per aequora merces molitur tellure ratem vitamque procellis obiectare parat, fagos metitur et alnos et varium rudibus silvis accommodat usum:
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:240)