라틴어 문장 검색

Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:4)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
abrumpit scopulos Athos Centauros obiter ferens et iuxta Rhodopen stetit laxata nive cantibus;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:6)
micant colores, albus vel venetus, virens rubensque, vestra insignia, continent ministri ora et lora manus iubasque tortas cogunt flexilibus latere nodis hortanturque obiter iuvantque blandis ultro plausibus et voluptuosum dictant quadrupedantibus furorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium73)
ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci voce praeconis everberat, qui in eum licet stimulis inimicalibus excitentur, scamnis tamen amicalibus deputabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 2:3)
atque obiter Cremonam praevectus adveni, cuius est olim Tityro Mantuano largum suspirata proximitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:1)
Es, Eriphi meus, ipse qui semper numquamque te tantum venatio civitas ager avocat, ut non obiter litterarum voluptate teneare;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 1:1)
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
anni obiter thalamo pares:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:1)
sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare, tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION