라틴어 문장 검색

Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse 'praeterpropter' et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 14:2)
17. Legatus autem regis orationem habens coram papa in praesentia cardinalium regem reginamque tanta verborum grandiloquentia extulit, ut fastidio eos qui aderant prope enecaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 17:1)
cum vanitatis excessus et fastidium etiam nunc omnem in ejusmodi conatibus magnanimitatem destruxerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:10)
Et tamen (quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantia et fastidio se offert.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 207:2)
cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effoeminatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:12)
Quin et addit Seneca fastidium et satietatem:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:20)
Neque rursus princeps aut status alienationem animorum et invidiam grassantem minus pendat, quod aut saepius aut diutius illa fastidia animorum aestuarunt, neque quicquam inde detrimenti respublica cepit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:13)
Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:3)
Satietatem siquidem et fastidium parit in aliquo subiecto diutius haerere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:8)
Quin et scelera perpetrabunt, fruges consument, et coloniae fastidio afficientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:14)
Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
(불가타 성경, 집회서, 29장35)
aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium91)
Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장8)
si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi cavi sunt, malae rubent, venae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장101)
Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leve, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquievit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION