라틴어 문장 검색

sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum spumat et inlisa montem circumtonat unda.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:137)
Quos tamen impavidus contra spumantis ad Hebri tendis aquas, sic ante tubas aciemque precatus:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:172)
"me quoque vicinis pereuntem gentibus" inquit "munivit Stilicho, totam cum Scottus Hivernen movit et infesto spumavit remige Tethys.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:116)
Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre dis-tenditur, contrahiturque, et spumat et quaedam tenuia taetri odoris excernit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 19:1)
Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:1)
risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel maxime tremulum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:3)
spumantem nimbis fluctuque arbusta ruentem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 112:1)
qualiter ignotis spumantem funditus amnem pandit iter, mox omne pecus formidine pulsa
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 206:1)
spumanti qualis in alto Pliade capta ratis, trepidi quam sola magistri
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 284:1)
magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequor ore ruit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 193:1)
quamvis Atracio lunam spumare veneno sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 468:1)
contra Tartareis Colchis spumare venenis cunctaque Lethaei quassare silentia rami
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 90:1)
quaenam te genuit sola sub rupe leaena, quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:12)
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musae oblectant, cum mens anxia pervigilat, id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a1)

SEARCH

MENU NAVIGATION