라틴어 문장 검색

"multa sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia."
(아풀레이우스, 변명 80:16)
mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat.
(아풀레이우스, 변명 97:10)
an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret?
(아풀레이우스, 변명 100:11)
ita apud suos cuique modestia obnoxia est, apud extrarios autem ueritas libera.
(아풀레이우스, 플로리다 18:16)
"Ego quidem, simplicissima Psyche parentis meae Veneris praceptorum immemor, quae te miseri extremique hominis devinctam cupidine infimo matrimonio addici iusserat, ipse potius amator advolavi tibi."
(아풀레이우스, 변신, 5권185)
quam quidem detractam protinus cum suo sibi funiculo devinctam dedere praecipitem puellaque statim distenta vinculis cenam, quam postuma diligentia praeparaverat infelix anicula, ferinis invadunt animis.
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:13)
Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque qua decoras devinxerat papillas, lumen propter assistens de stagneo vasculo multo sese perungit oleo balsameo, meque indidem largissime perfricat, sed multo tanto impensius curans etiam nares perfundit meas.
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:1)
Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 1:1)
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 5:3)
Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus rem dicendam aiunt quam arduam ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 6:1)
Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 3:1)
Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 48:3)
Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 1:1)
PERCONTABAR Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis, non hercle experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret obnoxius quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION