라틴어 문장 검색

Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 25:2)
Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:2)
in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi in Peloponneso, quas exitus hic animai disturbat urbes et terrae motus obortus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:3)
inde ubi sol radiis terram dimovit obortus et rare fecit calido miscente vapore, rursus in antiquas redeunt primordia sedes ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:13)
sinum lacrimis implevit obortis sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 301)
quae Aeneae nuptias suasit, sed 'victa lacrimis', ut sinum lacrimis inplevit obortis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5482)
nam supra ait 'lacrimis ita fatur obortis', sicut in quinto posuit et fidam sic fatur ad aurem et paulo post intulit dic ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 422)
nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium intremuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:2)
Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto aliquando inquam Totum me, Fortuna, vicisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:1)
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:1)
Intremuere tubae ac scisso Discordia crine extulit ad superos Stygium caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:12)
Lacrimis obortis:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.3)
Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis, Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 443)
nox oculis pavido venit oborta metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION