라틴어 문장 검색

[0552C] Puellas vero, mulieres, matronas nobiles et fetas cum puellis tenellis detruncabant aut lapidibus obruebant, in nullis aliquam considerantes aetatem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:3)
nam cisternae et putei ipsius a Turcis recenter subversi erant et obruti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:11)
Mox eorum precibus exanditis, absque hominum labore sic turris illa concussa et diruta est, jam vespere mundo imminente, ut lapis super lapidem non remaneret, et increduli homines ruina illius suffocati obruerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:5)
ure renes meos et cor meum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:9)
Et alibi pereundem dictum sit, "Melius est nubere quam uri."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 98:11)
Quis scandalizatur, etego uror?"
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:20)
Uratur igitur verbo Domini sicut igne virtus animae tuae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:7)
Vide ustum Joseph, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:8)
Eloquium Domini ussit eum (Ps. CIV, 19).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:9)
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)
Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per limosum et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi, intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 53:1)
Et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum (aequinoctio quippe autumnali exacto, per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos) opus arreptum est memorabile.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 10:1)
Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 7:1)
quidam collo tenus aggeribus obruti, cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION