라틴어 문장 검색

haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 476:2)
omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 621:2)
utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus Semigermanis fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 393:2)
sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis erumpamus!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 607:1)
alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super vallum saliunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 579:1)
Antiochum, cui priusquam hostem cerneret satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 199:1)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)
primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt ut usu belli et - ingenio impavida gens turbaretur . . . . hastas petere pedites .... nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 642:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION