라틴어 문장 검색

nam interdum nimis etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:3)
at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:8)
non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se intellegere quidem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:6)
Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 56:1)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
quodque facere turpe non est, modo occulte, id dicere obscenum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:4)
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:5)
Latrocinari, fraudare, adulterare re turpe est, sed dicitur non obscene;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:2)
liberis dare operam re honestum est, nomine obscenum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:3)
Ea Posidonius collegit permulta, sed ita taetra quaedam, ita obscena, ut dictu quoque videantur turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:4)
mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:10)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:4)
sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION