라틴어 문장 검색

Tunc domnus Carolus mitissimus rex sinodum tenuit ad Warmatiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:2)
Tunc domnus Carolus rex perrexit ad hiemandum in villa, quae dicitur Theodone-villa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:2)
Tunc domnus ac praecelsus Carolus rex consiliavit una cum Francis, quid perageret;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:5)
et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:6)
Ibique exercitum dividens iam fatus domnus rex, et perrexit ipse per montem Caenisium et misit Bernehardum avunculum suum per montem Iovem cum aliis eius fidelibus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:7)
Et tunc ambo exercitus ad clusas se coniungentes, Desiderius ipse obviam domni Caroli regis venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:8)
Tunc domnus Carolus rex una cum Francis castra metatus est ad easdem clusas et mittens scaram suam per montanis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:9)
Hoc sentiens Desiderius clusas relinquens, supradictus domnus Carolus rex una cum Francis auxiliante Domino et intercedente beato Petro apostolo sine lesione vel aliquo conturbio clusas apertas Italiam introivit ipse et omnes fideles sui.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:10)
Ibique domnus Carolus in sua castra natalem Domini celebravit et pascha in Roma.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:1)
Et revertente domno Carolo rege a Roma, et iterum ad Papiam pervenit, ipsam civitatem coepit et Desiderium regem cum uxore et filia vel cum omni thesauro eius palatii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:2)
Ibique venientes omnes Langobardi de cunctis civitatibus Italiae, subdiderunt se in dominio domni gloriosi Caroli regis et Francorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:3)
Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:5)
Tunc pius atque praeclarus domnus Carolus rex habuit synodum in villa, quae dicitur Duria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:2)
Tunc domnus Carolus rex dividens exercitum suum, sumpsit secum, quos voluit, perrexit usque Obaccrum fluvium.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:1)
Ibi omnes Austreleudi Saxones venientes cum Hassione et dederunt obsides, iuxta quod placuit, et iuraverunt sacramenta, se fideles esse partibus supradicti domni Caroli regis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION