라틴어 문장 검색

non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
cum eidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:4)
quae sane nunc quidem obsoleverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 136:3)
In propriis igitur est [verbis] illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:1)
Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)
quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:3)
Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 5:4)
antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus obsolevit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:7)
volgaria et obsoleta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장13)
7,10,9 si ita refert X, p. 309,17, ubi verbum obsoletum lessus in codicibus glossemate fle- tus expulsum est, solus Vc addit pessus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말249)
set cum lapidosa cheragra fecerit articulos veteris ramalia fagi, tunc crassos transisse dies lucemque palustrem et sibi iam seri vitam ingemuere relictam.
(페르시우스, 풍자, satire 519)
terra rubens crater, pocula fagus erant, verba fuere Iovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권320)
Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:13)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)
Sed nihil contra factum est, ut rationes obsoletae, mundum adhuc moderantes, iterum ponderarentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION