-
lupos enim numerosos, grandes et vastis corporibus sarci nosos ac nimia ferocitate saevientes, passim rapinis assuetos infestare cunctam illam regionem, iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes aggredi, immo etiam vesana fame rabidos!
- (아풀레이우스, 변신, 8권 3:11)
-
Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt.
- (아풀레이우스, 변신, 8권 5:1)
-
Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse:
- (아풀레이우스, 변신, 9권 2:1)
-
Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
-
Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstipui;
- (아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:4)
-
Tum sole medio, inquit, rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in me penetro et recondo.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 19:1)
-
Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:1)
-
15. Rex ad nomen huius viri praenobilis visus est obstupescere, ac si de prodigio aliquo miro ac formidabili nuncium accepisset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:1)
-
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:1)
-
Dixit Esther: " Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ". Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
- (불가타 성경, 에스테르기, 7장6)
-
" Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
- (불가타 성경, 하바쿡서, 1장5)
-
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장32)
-
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:7)
-
Domitor rabidas imbuit iras.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 16:1)
-
obstipuere truces omen Corybantes et uno fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:172)