라틴어 문장 검색

His exstirpatis, in circuitu murorum firmavit obsidionem per dies quindecim, machinam componens qua urbem expugnare et cives absterrere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:7)
inimici innumerabiles obstant in arcu, in hastis, in gladiis fulmineis, quos penetrare et expugnare pro imperio Romanorum, pro regno Franciae et Angliae, non hodie opponerem, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi de quorum manibus sic me Dominus Deus eruat, ut non cum illo pacem componam, nisi primum coram apostolico et omni Ecclesia de perfidia quam egit, canonice fuerit expurgatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:7)
His vero aciebus sic ordinatis, Longobardi in fronte constituti sunt, eo quod illorum copiae intolerabiles haberentur, ut adversus Turcorum acies, quae illis vicinae erant, fixae et impenetrabiles facie ad faciem obstantes, eas oppugnarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:8)
Deinde singulae acies Christianorum usquequaque a dextris et sinistris positae, singulis gentilium aciebus obstabant, saepius eos in fugam remittentes, et saepius adversus eos bellum iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:9)
[0627C] Dum vero hi solum septingenti, pauca quidem manus, sed milites egregii et fortissimi, sic caedendo et hostium muros diruendo, penetrare conarentur, gens intolerabilis Azopart, quae in mediis millibus gentilium constituta erat, cum fustibus, in modum malleorum ferro et plumbo compositis, occurrerunt regi et suis, et non solum milites, sed etiam equos illorum in fronte et caeteris membris fortiter ferientes, gravi ictu eos a praelio absterrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:2)
Nec mora, minime diem exspectantes, sed rapidum ignem sulphure, oleo, pice, stuppis suscitantes, machinae regis subito injecerunt, ut viros sagittas assidue desuper intorquentes et urbem valide impugnantes ab ea absterrerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:5)
Interea dum frustra assultibus et machinis circa hanc laboraret et minime cives absterreret, diesque plurimi jam praeterirent, duo filii principis civitatis in fraude occisi, qui, patris morte audita, vix de manu Botheri in umbra noctis elapsi, Damascum effugerant apud cognatos suos illic moram facientes propter metum Brodoan et Botheri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:1)
Sed urbis defensores minime adhuc minis et assultibus his mellescere aut absterreri poterant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:6)
Quadam vero luce exorta, Turci consilio inito, in terram Corrozan reversi sunt, eo quod nihil Antiochiae [0694B] nocere potuerunt, et Christianorum virtus illis obviam facta sit, nec bello nec sagittis absterreri potuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:7)
Quam probitatem certe avarus nullus potest habere, nec eciam potestavarus nancisci honorem avaritia obstante.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 34:9)
Et alibi idem dixit, "Audaces fortuna iuvat, piger sibiipsi obstat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 39:11)
Et eciam principio debes obstare et cuilibet malo, ut legi in Ovidio DeRemedio Amoris qui ait,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:15)
Principiis obsta:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:1)
Prius ergo removenda sunt vitia que obstant virtutibus, postea que ad virtutesaccedendum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:3)
Nam idem dixit, "Nichil prodest dare precepta, nisi priusammoveas obstatura preceptis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION