라틴어 문장 검색

Ante erat ambiguis animi sententia dictis praetemptanda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:4)
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)
tum quia non totum spes salva interficit ignem, nam resides quandoque faces adolere licebit festaque decrepitis obtendere flammea canis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2371)
nec non et tenero pietatis tegmine crines obtegit anguinos, ut candida palla latentem dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, quod rapere et clepere est avideque abscondere parta, natorum curam dulci sub nomine iactet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1155)
Tu potes Aenean manibus subducere Graium proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, tu potes in totidem classem convertere nymphas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:12)
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, semper et obtenta densentur nocte tenebrae, aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:10)
neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 37:1)
hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:1)
tantum admissuro nefas obtendenda nox est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 2:7)
At illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:1)
non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet, non laeva cordi regio, non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus:
(세네카, 오이디푸스 5:26)
reptet incertus viae, baculo senili triste praetemptans iter:
(세네카, 오이디푸스 7:57)
Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis subito coortas veste praetenta optegis?
(세네카, 파이드라 12:40)
ut cepit animos seque praetemptans satis prolusit irae, praepeti cursu evolat, summam citato vix gradu tangens humum, et torva currus ante trepidantes stetit.
(세네카, 파이드라 15:27)
nec minus auditi, si mens accepta, merentur ture deos, fractisque obtendunt limina silvis, ecce metu subito - Lachesis sic dura iubebat - impulsae mentes, excussaque gaudia patri, et turbata' dies.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권86)

SEARCH

MENU NAVIGATION