라틴어 문장 검색

et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 39:5)
Omnesque beluarum pedibus obtriti sunt nеc prohibente Philippo nec auctore:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 20:2)
celsaque semiferum contorquens frena luporum surgis ab ostrifero medius, Neptune, Geraesto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 483:1)
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, lateque cum eius obvia frangens), sic domito saevum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:2)
tantis fluctuat ipsa malis, - namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 652)
In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:20)
"obtritum vulgi perit omne cadaver more animae, domus interea secura patellas iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III105)
Quinam illi fuerunt viri quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 17:1)
Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 63:1)
nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantula quod tantum corpus corpuscula possunt contorquere et onus totum convertere nostrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:11)
quippe etenim ventus subtili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem et manus una regit quanto vis impete euntem atque gubernaclum contorquet quo libet unum, multaque per trocleas et tympana pondere magno commovet atque levi sustollit machina nisu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:12)
inde minutatim retro contorquet et aufert luciferam partem glomeraminis atque pilai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:7)
At pater omnipotens densa inter nubila telum Contorsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 18:2)
Hoc cessante per animae discessum membra marcescunt, et omne pondere suo conflictum corpus obteritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:1)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION