라틴어 문장 검색

tum vero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장6)
et viso Corbulone rex prior equo desiluit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장8)
resistentem seditioni tribunum et severissimos centurionum obtruncant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장8)
et cum variis trepidantium inclinationibus mixti remiges propugnatoresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, retentare puppis, scandere foros aut comminus mergere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장4)
et paucis resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio in Vespasianum inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장7)
pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi obtruncantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장7)
si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장5)
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장13)
itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:2)
' mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet, interrogauit quanti calciasset, pactus est lucri partem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 2:6)
Iam que, qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 13:1)
Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 29:1)
Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne concepto latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 4:1)
At qui desiluerant in parva navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in eadem opera ingerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION