라틴어 문장 검색

Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
resistentem seditioni tribunum et severissimos centurionum obtruncant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장8)
et paucis resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio in Vespasianum inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장7)
pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi obtruncantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장7)
si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장5)
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장13)
dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 16:1)
Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 29:1)
regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 1:1)
Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis . - Bucephalam vocabant - , quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 21:1)
Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L. talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque, antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos Callisthenen vinctos adservari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 30:1)
Quam in noctis tenebris malesane mentis pedes oberrent *** ante oculos pennatorum, nec perpenditis nec figuratis ignari.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:6)
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:2)
45). sane putatur non verisimile iaculis coniectis puerum occisum, nam repugnat cum illo Polydorum obtruncat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 463)

SEARCH

MENU NAVIGATION