라틴어 문장 검색

Popularium omnium ob oculos nunc versamur, quorum praeconium laudesque feremus, si forte tyrannidi, ab hostibus intentatae, eos eripiamus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.43)
hostes, interea, ut regis Britannici partes milites isti Pennsylvanienses amplecterentur, nil infectum aut intentatum reliquere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.22)
Bellumque praesens duas inter gentes intentare omnia videbantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.26)
per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:5)
nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt illius et nomen dulce obversatur ad auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:3)
'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 842)
intentant minantur, ingerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 911)
tabulata dabant quidam 'dabant' pro 'faciebant' intellegunt, ut et intentem lato dedit ore fenestram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4641)
quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur - sed si eum ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas et gravitas et recta ratio mihi obversetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:6)
' obversentur species honestae animo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:2)
is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:7)
' | Quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti manus et Quid dicis inquam muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus quidem purus est?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:6)
Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:13)
Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:12)
Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION