라틴어 문장 검색

Hanc autem litem taliter Narbonensis Mengarda definit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 16:4)
Quae domina in probis moribus propria taliter doctrina suum confirmat amantem, oscula etiam et lacertorum ei largiendo amplexus, quod amans iam dictus ad summam per eam est morum probitatem deductus et omni probitate laudandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 19:3)
Huic autem feminae Narbonensis dominae sententia contradicit, quae taliter super hac figura respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:3)
XVII Ad haec, dum quidam miles mulieris cuiusdam ligaretur amore quae amori erat alterius obligata, taliter ab ea spem est consecutus amoris ut, si quandoque contingeret eam sui coamantis amore frustrari, tunc praefato militi sine dubio suum largiretur amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:1)
Huic quidem negotio taliter regina respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:5)
"Comitissae Campaniae obviare sententiae non audemus, quae suo iudicio definivit non posse inter coniugatos amorem suas extendere vires.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:6)
His autem taliter regina respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 26:5)
Cui taliter inquisitioni comitissa respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:2)
Taliter igitur praesentem lege libellum, non quasi per ipsum quaerens amantium tibi assumere vitam, sed ut eius doctrina refectus et mulierum edoctus ad amandum animos provocare a tali provocatione abstinendo praemium consequaris aeternum et maiori ex hoc apud Deum merearis munere gloriari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:5)
Sapiens ergo quilibet amoris cunctos pluribus ex causis actus tenetur abiicere et eius semper obviare mandatis, et imprimis ea scilicet ratione cui nulli resistere fas est.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:1)
Ergo si haec quae dicuntur cordis volueris aure percipere, facile tibi erit luxuriae motibus obviare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:9)
Quocirca in osculo duo sibi spiritus obviant, et miscentur sibi et uniuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:60)
Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:13)
Detinet hoc speculum mentem uisumque Sophye Sistit, ne maior oculis lux obuiet, illos Offendens, uisumque simul cum mente fatiget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:15)
Sed iuuenis prior occurrit, prior obuiat hosti, Pauperiem prior aggreditur celerique uolatu Cornipedis pariterque suo cognamine nitens, Accumulat uires haste qua deicit illam Que terre deiecta iacet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION