라틴어 문장 검색

Iam timet Excessus, jam bello cedere querit, Iam mens alta cadit, iam mentis decidit ardor, Dum comitis uidet occasum qui maxima belli Pars erat et prima tocius Martis origo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:1)
Rationis enim motus ab ortu coelestium oriens, per occasum transiens terrenorum, coelestia considerando regyrat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:24)
Planetae, prout a me dispositionis [0449A] meae exivit edictum, firmamenti impetum refrenantes, ad ortum nisu contrario, peregrinant, postque ad suam occasus regionem repatriant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:9)
Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:1)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
sapientiae splendor fatuitatis deviat in occasum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:13)
- De obitu patriarchae Hierosolymitani.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 77:3)
- Obitus gloriosi ducis et Werneri militis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 41:2)
Wernerus deinde, cognatus ducis et miles illustris, pariter obiit, et in valle Josaphat in porticu basilicae S. Mariae Virginis et matris Domini nostri [0580A] Jesu Christi honorifice et catholice humatus est, octava die obitus nobilissimi ducis et principis sanctae civitatis Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:4)
Gloriosissimo duce infirmitate curriculo quinque hebdomadarum Jerusalem laborante, sicut decretum erat ante ejus obitum, patriarcha, Tankradus et omnis apparatus Venetorum cum duce et episcopo illorum ab Joppe profecti sunt per mare et aridam ad civitatem quae dicitur Caiphas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:1)
sed tamen, ut vir mirae abstinentiae, longe aliter simulavit ex charissimi fratris occasu, quam in ejus corde esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:3)
Omnem vero rem aperuit ei de obitu fratris sui Godefridi clarissimi principis, et qualiter a praepotentibus Jerusalem sit invitatus ad possidendum regnum, et quomodo illuc postmodum iturus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:3)
- De obitu Wickeri, militis Alemanni egregii.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 140:2)
et nunc post avunculi obitum plurimo assultu eamdem urbem Triplam vel Tripolin debellabat de novo praesidio, quod dicitur Mons peregrinorum, quod et ipse Reymundus multo robore firmaverat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:10)
et de obitu fratris ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION