라틴어 문장 검색

Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
내가 너희에게 말한다. 많은 사람이 동쪽과 서쪽에서 모여 와, 하늘 나라에서 아브라함과 이사악과 야곱과 함께 잔칫상에 자리 잡을 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 8장11)
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
동쪽에서 친 번개가 서쪽까지 비추듯 사람의 아들의 재림도 그러할 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 24장27)
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
그러나 동쪽과 서쪽, 북쪽과 남쪽에서 사람들이 와 하느님 나라의 잔칫상에 자리 잡을 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 13장29)
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
아퀴탄 지방은 가론 강에서부터 피레네 산과 스페인에 속한 바다 부분까지 이어지며 서쪽과 북쪽을 바라본다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 1장7)
subitō Delphōs prōspexērunt, in latere montis sitōs inter duās rūpēs ingentēs, quae in lūmine sōlis occidentis fulgēbant.
그들은 갑자기, 지는 해의 햇살 속에서 빛나는, 두 커다란 절벽 사이에 놓인 산 옆에서 Delphi를 보았다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit13)
revertiturque terminus contra occidentem in Aznotthabor atque inde egreditur in Hucoc et attingit Zabulon contra meridiem et Aser contra occidentem et Iordanem contra ortum solis;
그 경계는 다시 아즈놋 타보르를 향하여 서쪽으로 돌아 거기에서 후콕으로 나간다. 그래서 남쪽으로는 즈불룬에 닿고 서쪽으로는 아세르, 또 해 뜨는 쪽으로는 요르단의 여후다에 닿는다. (불가타 성경, 여호수아기, 19장34)
Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:10)
sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum Romanorum expulit ad Orientem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:4)
maxime Dani, occidentis regionibus nimium vicini, quoniam circa eas piratycam exercent frequentibus latrociniis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:8)
Occidentales vero sunt meretrices quae vix aliquem amant nec ab aliquo probo inveniuntur amari, et merito quia, quum in occidente ipsarum reperiatur habitatio sita, igneus amoris radius ab oriente ad illas usque pervenire non potest.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:6)
Predicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque ad occidentem, ab aquilone usque ad septentrionem.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:5)
Ergo cum nostram genituram regula talem Nesciat et tantam stupeat pictura figuram Occasumque manus talem patiatur ad ortum, Non uideo, non concipio, non iudico memet Scire modos, causas, raciones, semina, formas, Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua, Ortus celestis anime ducatur ad ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:28)
Si nostram pacem discordia dissuit, immo Rumpit, nostra perit uirtus, nam stare negatur, Occasum paciens, in se diuisa potestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:23)
Occasum nunquam patitur sol iste, nec ullam Sustinet eclipsim, nec nubis nubila sentit, A quo procedens radius Solaris adequat Luce patrem loquiturque suo splendore parentem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:24)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION