라틴어 문장 검색

nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 159:1)
itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinistro brachio non subiiciamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:1)
Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 29)
ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino cinctu incinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus in Quirinalem collem pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 490:2)
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:2)
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 78:1)
sed aedis occluserunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 17)
quod illa aut amicum aut patronum nominet, aut quod illa amicae * amatorem praedicet, fores occlusae omnibus sint nisi tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 121)
abi intro, occlude ianuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 215)
Occlude sis fores ambobus pessulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 231)
atque aedis occlude;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 312)
occludite aedis pessulis, repagulis ilico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 132)
quin ex occluso atque obsignato armario decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 32)
at placuero huic Erotio, quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2253)
abiit intro, occlusit aedis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 340)

SEARCH

MENU NAVIGATION