라틴어 문장 검색

Siquidem paganis abeuntibus et depopulationi quoquo locorum operam dantibus, illud corpus sanctissimum, adhuc sub divo positum, facillime est repertum in eodem campo ubi rex occubuit, conpleto cursu sui certaminis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:3)
Considerandum igitur quis iste fuerit, qui in regni culmine, inter tot divitias et luxus saeculi, semet ipsum calcata carnis petulantia vincere studuit, quod eius ostendit caro incorruptibilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:4)
Si cuncta igitur quae in amore versantur vigili curaveris mente perquirere, clara poteris veritate cognoscere quam inevitabili quisque ratione tenetur amorem totis viribus evitare et eius penitus calcare mandata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:9)
Qui calcauit opes animo uictore, malignum Deiecit carnemque sibi seruire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:3)
Par pugne meritis et eisdem miles in armis Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:21)
Diuicias animo calcans et mente triumphans, Sic conculcet opes ne conculcetur ab illis, Ne manus ad donum currat nexuque tenaci Viscus auaricie munus constringat adeptum, Neue relatiuam mercedem munera querant, Nec lucrum siciat nec premia munus adoret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:4)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Sic hominum ratio calcata cupidine, carni Servit, et ancilla famulari cogitur illi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:22)
Non census, non divitias, non divitis usum Damno, si victor animus ratione magistra Subjectas sibi calcat opes, si denique census Nobilis auriga ratio direxerit usum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:26)
Calcare si vis colla superbiae, Flatus tumoris, fulmina spiritus, Pensa caducae pondus originis, Vitae labores mortis et apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:12)
Ubi Walterus Senzavehor trans loricam et praecordia [0404B] septem sagittis infixus occubuit, Reinoldus de Breis et Folcherus Carnutensis, viri nominatissimi in terra sua, simili martyrio ab hostibus consumpti ceciderunt, sed non sine magna strage Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:1)
Ejusdem cladis atrocitate Henricus de Ascha, miles nobilis genere, moriens occubuit in castello Turbaysel, illic catholice sepultus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:6)
Ad haec Geldemarus [0602C] Carpenel, miles ferocissimus, secundam aciem regens, dum per medios hostes erumpens, periclitantibus sociis subvenire moliretur, cum omnibus sequacibus et coadjutoribus suis sub intolerabili manu inimicorum occubuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:3)
Regressis itaque omnibus ad tentoria, qui Turcorum arma effugerant, Stephanus, comes Blesensis de omnibus primoribus requisivit qui a bello redissent aut armis occubuissent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:2)
Ubi impiis tyrannis vir nobilis Eraldus obviam factus, sagitta illorum occubuit, ortus de civitate Cadelim.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION