라틴어 문장 검색

dicite, Bisaltae vel qui Pangaea iuvencis scinditis, offenso quantae sub vomere putres dissiliant glaebis galeae vel qualia rastris ossa peremptorum resonent inmania regum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:70)
pugnacissimus quisque in vestigio, multi palantes occubuere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장7)
nam et necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut suppliciis peremptorum aeternos putant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장9)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
alios, patrem et filium, pro uita rogantis sortiri uel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque uoluntariam occubuisset necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:2)
in ea quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus incendio consumpta sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 59장 1:4)
unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:1)
Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 4장 3:1)
"nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 9:5)
occubat Iron et Cotys et Pyrno melior genitore Bienor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 121:1)
Hi praefecti, ante signa fortissime pugnantes, occubuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.9)
Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam ad Parthos se subtrahentem in ius recepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 1:4)
Fata peremptorum pendent iam multa virorum, Quem superis revocasse velit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:4)
Non Caesaris armis Occubuit, dignoque perit auctore ruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:12)
an liber in armis Occubuisse velim potius, quam regna videre?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION